Tag Archive for 'Abi 1958'

Abiturientia 1958

Salvete, magistri ululae: Dr. Wirtz et P. Haefs,

maxime gavisus sum acceptione vestra in gymnasio vetere Dusseldorpii nuper.
ineuns convocationem festivam semisaeculariam aestimavi nostram scholam sistere cum vita civitatis tam connectam.
ita discipulae discipulique discunt non scholae sed vitae earum eorumque.
regiones ab quibus alumni conveniunt valde sunt dispersae. hic situs similis est scholae in Lahnstein ubi docueram triginta quinque annos usque ad A. D.
bimillesimum primum.
imprimis delectatus sum, per hanc visitationem, usu linguarum et veterum et novarum. iam adens abiturientiae MCMXLIX captatus eram per eloquentiam ducis commilitorum abeuntium in lingua Latina, atque – eheu! – per directorem respondentem sua sponte, ut videbatur.
Spero istam linguam coniuncturam esse intelligentes populorum orbi terrae.

Cordiales salutationes vobis e valle Rheni media

a Rudolpho-Vito Schabbach, nunc septuagenario.